monumenta.ch > Plinius > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 69
{XXVII} Nec beta sine remediis est utraque: sive candidae sive nigrae radix recens et madefacta suspensa funiculo contra serpentium morsus efficax esse dicitur; candida beta cocta et cum alio crudo sumpta contra taenias; nigrae radices in aqua coctae porriginem tollunt, atque in totum efficacior esse traditur nigra. sucus eius capitis dolores veteres et vertigines, item sonitum aurium sedat infusus iis.